라틴어 문장 검색

7. Aliud statutum latum est prudentiae et in rebus politicis peritiae singularis, incrementum populi regni manifesto et (si quis acutius inspexerit) militiam etiam et vires bellicas promovens.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:1)
8. Iisdem etiam comitiis rex (curam adhibens ut regni potentia non minus mari quam terra augeretur) in classis sui adornationem et incrementum ordinavit ut vina et glastum ex partibus Gasconiae et Languedociae allatae non nisi navibus Anglicis importarentur, inflectens paulatim politiam regni Angliae ab intuitu ubertatis et vilitatis rerum venalium ad intuitum potentiae militaris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 8:1)
Foederati nostri nullatenus sunt diminuti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 4:3)
Ordinabat autem ut omnes nummi argentei tonsi aut diminuti in solutionibus pecuniarum minime reciperentur, ne grani quidem facta gratia, quam remedium vocant, sed tantum cum exceptione attritionis competentis, quae ob incertitudinem exceptio erat quasi illusoria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 30:4)
Praeterea, si hujusmodi scientiae plane res mortua non essent, id minime videtur eventurum fuisse quod per multa jam saecula usu venit, ut illae suis immotae fere haereant vestigiis, nec incrementa genere humano digna sumant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:17)
incrementis suis tard et languida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:48)
Capienda etiam sunt signa ex incrementis et progressibus philosophiarum et scientiarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:1)
Atque hominum admirationi, quoad doctrinas et artes, per se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et artificio qui scientias tractaverunt et tradiderunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:1)
Etaim antiqua magnum existimationis et fidei incrementum acceperunt ex eorum vanitate et levitate, qui nova proposuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:1)
Interim minus mirum est, si naturalis philosophiae incrementa cohibita sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:18)
sive facta comparatione incrementi et decrementi in eodem subjecto, sive facta comparatione ad invicem in subjectis diversis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:2)
Atque ostenditur etiam in incitatione sive incremento caloris facto per motum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:4)
tertio (quod caput rei est), quod sit summe inaequalis, atque accedens et auctus, et deinceps recedens et diminutus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:4)
et notetur diligenter si horologium in alto situm tardius moveatur quam solebat, propter diminutam virtutem ponderum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:5)
Aer enim non quanto diminuitur, sed spatio contrahitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION