라틴어 문장 검색

Nam fundamenta quoque scientiarum fortius deprimimus et solidamus, atque initia inquirendi altius sumimus, quam adhuc homines fecerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:2)
quorum primus intellectum deprimit, alter enervat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 147:4)
Accedit et illud, quod naturalis philosophia in iis ipsis viris, qui ei incubuerint, vacantem et integrum hominem, praesertim his recentioribus temporibus, vix nacta sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 178:1)
unde illi vineae fodiendae diligenter incubuerunt, et aurum quidem nullum repertum, sed vindemia ex ea cultura facta est uberior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:10)
id quod conspicietur per aquam ascendentem quando contrahitur aer, et descendentem sive depressum quando dilatatur aer.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:5)
adeo ut solis radius aliquis, aut calor anhelitus, multo magis calor manus, super vitri summitatem positus, statim deprimat aquam manifesto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:7)
Cum enim omne corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concreto, fit ut alia aliam retundat, deprimat, frangat, et liget;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:5)
Attamen in his ipsis cautio est adhibenda vel maxime, ne deprimant scilicet intellectum et eum quasi humo affigant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:5)
Idem fiat experimentum in profundis minerarum alte sub terra depressarum, utrum horologium hujusmodi non moveatur velocius quam solebat, propter auctam virtutem ponderum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:6)
at aer ille expansus aquam deprimit, contractus attollit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:7)
Et qui nullo modo sperat se ad virtutem alterius pervenire posse, ipse fortunam eius libenter deprimit, ut minor intercedat disparitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:7)
Illi mors gravis incubat, Qui notus nimis omnibus Ignotus moritur sibi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 2:1)
Populi vero animos auget, fortunas illorum deprimit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:14)
Imo maiestas regum exaltatur potius quam deprimitur cum in cathedra consilii sedeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 5:3)
Ut Cicero ait de Pisone, respondes, altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem tibi non placere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION