라틴어 문장 검색

Igitur Artabanus Arsacidarum e sanguine apud Dahas adultus excitur, primoque congressu fusus reparat viris regnoque potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장1)
plebes primores, iuventus senes agmen Romanum repente incursant, turbant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장3)
non alias maiore mole concursum neque ambiguo magis eventu, fusis utrimque dextris cornibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장6)
fusi Numidae, multosque post annos Furio nomini partum decus militiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장11)
luxusque mensae a fine Actiaci belli ad ea arma quis Servius Galba rerum adeptus est per annos centum pro- fusis sumptibus exerciti paulatim exolevere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장2)
Nam quia ille robore exercitus impar, furandi melior, pluris per globos incursaret eluderetque et insidias simul temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장1)
ingentia illi bella, expugnationes urbium, fusos captosque reges, aut si quando ad interna praeverterent, discordias consulum adversum tribunos, agrarias frumentariasque leges, plebis et optimatium certamina libero egressu memorabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장3)
nec enim restitere Armenii, fuso qui proelium ausus erat Demonacte praefecto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장2)
Per idem tempus Chauci nulla dissensione domi et morte Sanquinii alacres, dum Corbulo adventat, inferiorem Germaniam incursavere duce Gannasco, qui natione Canninefas, auxiliare stipendium meritus, post transfuga, levibus navigiis praedabundus Gallorum maxime oram vastabat, non ignarus ditis et imbellis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장1)
is Paelignus auxiliis provincialium contractis tamquam reciperaturus Armeniam, dum socios magis quam hostis praedatur, abscessu suorum et incursantibus barbaris praesidii egens ad Radamistum venit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장2)
quippe late fusum id corpus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장3)
tuncque primum inlecti Moschi, gens ante alias socia Romanis, avia Armeniae incursavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장5)
atque illum finis suos praegredientem incursavere Mardi, latrociniis exerciti contraque inrumpentem montibus defensi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장5)
imbellis, inermis cessuros statim ubi ferrum virtutemque vincentium toties fusi adgnovissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장4)
nam et ex fuso exercitu cum decimus quisque fusti feritur, etiam strenui sortiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION