라틴어 문장 검색

Quod si parva fidelibus videantur, quae juxta philosophos de virtute diximus harmonica, nisi et sacrae Scripturae testimonio id confirmemus, occurrat memoriae qualiter spiritu malo in Saul irruente, actum est prudentium virorum consilio vim harmonicae suavitatis non ignorantium, ut vesaniae tantae stimulis Davidici moduli mederentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:11)
" Et arma sumens viriliter in obstantem irruit hostem, cuius clipeum ensis ictu modica laesione damnavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:4)
Si vero incursus faciles, aditumque patentem
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:6)
Que nullos hominum gressus uolucrumque uolatus Noscit, ab incursu rerum strepituque uiantum Funditus excipitur, nullo uexata tumultu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:4)
Non mortis concussa metu, non fracta timore Irruit et uendens in multo funere uitam, Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:2)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
Irruit in iuuenem, sed uerbo preuenit ictum, Et uerbis accuens conuicia:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:2)
ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
Sed monitu calcaris equs succensus in illam Irruit et terre miseram deponit, at illa Exurgens uires pariter cum mente resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:3)
Illic cetus rupibus contendens, suae scopulo quantitatis, turriti corporis incursu, navium arietabat oppidula.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:121)
Sicut autem quasdam grammaticae dialecticaeque observantias inimicantissimae hospitalitatis incursu volui a Veneris anathematizare gymnasiis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:32)
Si quis enim armatur pecunia, tanquam loricis argenteis torrentis impetus Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur virtutis Herculeae, versipellis Ulyssea calliditas floccipenditur, in tantum enim habendi fames involvit, ut dialecticae muta sit subtilitas, rhetoricae languescat civilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:5)
Hic itaque sine offensione, et aliquo adverso incursu, usque ad Bellegravam, civitatem Bulgarorum, profectus est, transiens Malevillam, ubi terminantur fines regni Hungarorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:3)
In hac itaque necessariorum plenitudine gaudentibus et corpora fessa curantibus, adsunt nuntii Christianissimi [0400C] imperatoris, qui Petro exercituique ejus interdixerunt iter versus montana Nicaeae urbis, propter insidias et incursus Turcorum, donec amplior numerus adfuturorum Christianorum illis accresceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:11)
Dehinc sagittarum grandine per medias irruunt acies, quae, graviter attritae et dissipatae, a subsequente sua multitudine divisae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION