라틴어 문장 검색

itaque nulli se rei summittat, nihil illi videatur grave, nihil quod virum incurvet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 24:1)
cum descripsisset debiles artus omnium et alios incuruatos, alios repentes, adiecit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 20:14)
intelleges non magis tibi incurvari licere quam illi, si quis modo est fabulis traditus, cuius umeris mundus in- nititur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 37:4)
non est magnus animus, quem incurvat iniuria.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:4)
pro nimis mens credula, pro Nesse fallax atque semiferi doli!
(세네카, Hercules Oetaeus 14:45)
cruore tincta est palla semiferi, pater, Nessusque nunc has exigit poenas sibi.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:7)
ubi sedit alta rupe semifero dolos Sphinx ore nectens.
(세네카, Phoenissae 121:1)
sed premit adiecto radiantis pondere conchae semiferi Galatea latus, quod pollice fixo vellit, et occulto spondet conubia tactu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 11)
seu Martem simulat modo in catenas missum Lemniacas, modo aut repulso formam imponit apri caputque saetis et tergum asperat hispidisque malis leve incurvat ebur, vel ille fingit hirtam dorsa feram repanda tela attritu adsiduo cacuminantem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium64)
incurventur equi, proterva crurum intrat turba rotas quaterque terni artantur radii, repleta donec intervalla crepent volubilisque frangat margo pedes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium94)
"tu semiferi Chironis alumnus, tu caeli pelagique nepos, te Dorica classis, te tua suspensis exspectat Graecia signis, ipsaque iam dubiis nutant tibi Pergama muris, heia, abrumpe moras:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:85)
natos genuisse necesse est, elegisse iuvat, tenero sic blandus Achilli semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron, nec senior Peleus natum comitatus in arma Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus37)
Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo incurvata vadis redit inde cacumine recto ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris1)
semifer aeria talis Centaurus ab Ossa desilit in valles, ipsum nemora alta tremiscunt, campus equum, trepidi cursu glomerantur anhelo Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro colla metens linquit truncos post terga cadentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권105)
Sedebat [0419D] autem imperator more suo potenter in throno regni sui, non duci, non alicui assurgens ad porrigenda oscula, sed flexis genibus dux incurvatus est, incurvati sunt et sui ad osculandum tam gloriosissimum imperatorem et potentissimum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION