라틴어 문장 검색

Saxis deinde pilae adicientur quae procedente tempore enatam insulam imitentur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:3)
Creditur aequoream Pthio Nereida regi, Egeriam iusto concubuisse Numae, Vulcano Venerem, quamvis incude relicta Turpiter obliquo claudicet ille pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1712)
ferimus quae possumus arma, dextraque non omni munere nostra vacat, si mihi non valido torquentur pila lacerto, nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur nec acuto cingimur ense, (his habilis telis quilibet esse potest), at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, nomina, per titulos ingredimurque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권9)
terra pilae similis nullo fulcimine nixa, aere subiecto tam grave pendet onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권172)
nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo, nesciet his summam siquis abesse manum, ablatum mediis opus est incudibus illud, defuit et scriptis ultima lima meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 710)
lusus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 129)
Quinque adeo magnae positis incudibus urbes tela novant, Atina potens Tiburque superbum, Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:14)
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus auditi referunt gemitus striduntque cavernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:3)
Gemit impositis incudibus antrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:16)
necdum etiam audierant inflari classica, necdum inpositos duris crepitare incudibus enses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 24:8)
gemit impositis incudibus Aetna;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:9)
o utinam nova incude diffingas retusum in Massagetas Arabasque ferrum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 3512)
ludere qui nescit, campestribus abstinet armis indoctusque pilae discive trochive quiescit, ne spissae risum tollant inpune coronae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:17)
delere iubebat et male tornatos incudi reddere versus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:12)
omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION