라틴어 문장 검색

Tamquam indifferentia esse dico, id est nec bona nec mala, morbum, dolorem, paupertatem, exilium, mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 10:9)
Non enim sic mors indifferens est, quomodo utrum capillos pares an inpares habeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:2)
Itaque etiam si indifferens mors est, non tamen ea est, quae facile neglegi possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:1)
exsurget, si putabit indifferens esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 17:3)
si forma indifferens est, et formonsum esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 8:2)
cum omnia aut mala sint aut bona aut indifferentia, sapere in quo numero sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 9:1)
Id autem medium atque indifferens vocamus, quod tam malo contingere quam bono possit, tamquam pecunia, forma, nobilitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 9:4)
ergo indifferens non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 9:6)
Schema negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut quod aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim surreperet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 24:1)
HERMAGORAS in hac controuersia transiit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset, sententia esset, schema esset;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 25:1)
sed, ut Latroni placebat, schema quod uulnerat, non quod titillat:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 25:2)
schema dixi.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 7:10)
Quis porro sapientium - nostrorum dico, quibus unum est bonum virtus - negat etiam haec, quae indifferentia vocamus, habere aliquid in se pretii et alia esse potiora ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 114:1)
non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum schema sollicitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.43)
qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastaticus exacerbassent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION