라틴어 문장 검색

Sed et bello et pace et foris et domi omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit, nec alia magis quam Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnanimitatem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 16:1)
Parva res dictu sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Annibal castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus invenit emptorem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 47:1)
nisi quod magnae indolis signum est sperare semper.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 7:2)
Vide in hac fortuna etiam magnanimitatem exitum mortis ludibrio praeferentem. C. Vettium Pelignum Italicensem conprehensum a cohortibus suis, ut Pompeio traderetur, servus eius occidit, ac se, ne domino superstes fieret, interemit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 24:1)
Quid, quod duas virtutes quae inter nobiles quoque unice clarae sunt in uno video fuisse mancipio, imperium regendi peritiam et imperium contempnendi magnanimitatem?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 28:1)
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem nutricis ingenium et natura lactis tenet, quae infusa tenero et mixta parentum semini adhuc recenti ex hac gemina concretione unam indolem configurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 15:3)
In arboribus etiam et frugibus ad earum indolem vel detrectandam vel augendam maior plerumque vis et potestas est aquarum atque terrarum quae alunt quam ipsius quod iacitur seminis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 19:1)
Cotidie enim Romanae indoli enarrando eundem vatem necesse est habeat huius annotationis scientiam promptiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:3)
Haud alium tanta civem tulit indole Roma, Aut cui plus leges deberent recta sequenti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:60)
Indole si dignum Latia, si sanguine prisco Robur inest animis, non qua tellure coacti, Quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis, Cernite:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:9)
vel quia non in totum Aeneas matris fiducia confirmandus est, ne nihil supersit magnanimitati et laudibus viri fortis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4506)
animos aequabit olympo magnanimitate aequabitur caelo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7822)
nam hoc est 'animis audacibus implet', id est fortibus, adfectione sui inicit omnibus magnanimitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4734)
animos tollit dictis magnanimitatem suam, quia ipse non terreatur, conprobat dictis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1251)
pius Aeneas tanta dabit indole dignum propter vitandam adrogantiam tertia persona usus est, ut et quisquam numen Iunonis adoret?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8261)

SEARCH

MENU NAVIGATION