라틴어 문장 검색

Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma uocari proposui, rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisque innocenter indolescit et sitim uigiliamque exprimit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:3)
Et quod desubito durius non est, mollius est et quamuis non rubet, coloris tamen aliter mutati est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:1)
eaque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 56:5)
nam et rubet et durior est et exulcerata est et roditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 64:3)
Alterum est in quo per minimas pusulas cutis exasperatur et rubet leuiterque roditur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 67:2)
in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac uehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 67:6)
deinde futurum ut aut indurescat is aut in pus uertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 28:5)
At si induruit et sic emortuus est, ne in pus uerteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 29:2)
Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam grauescunt et noctu praegraui pituita inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 55:3)
Cum iam guttae indurescunt, uas ab igni remouetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 9:1)
At si idem induruerunt, inponi debet lini uel faeni Graeci semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:8)
Columbina quoque oua coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 19:5)
Sed si uetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 23:1)
Quod si paulo tardius subuenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 1:2)
Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION