라틴어 문장 검색

" Tam effeminata vox virum dedecet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 4:2)
effeminatum ait et enervem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 17:6)
Quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 13:2)
enervant et effeminant et multum petunt, multum autem a fortuna petendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 34:3)
Si ille effeminatus est, in ipso incessu adparere mollitiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:5)
somnus languorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria inuasit animos, cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum adolescentium specimen est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 8:2)
Non indignor, quod post voluptatem ponitur virtus, sed quod omnino cum voluptate, contemptrix eius et hostis et longissime ab illa resiliens, labori ac dolori familiarior, virilibus incommodis, quam isti effeminato bono.
(세네카, 행복론, Liber IV 9:1)
quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes profecto mortales consensissent adloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossemus illorum beneficia nunc oblata ultro, nunc orantibus data, magna, tempestiva, ingentes minas interventu suo solventia.
(세네카, 행복론, Liber IV 16:2)
" Male," inquit, " istis effeminatis eveniat, qui rem tam bellam infamaverunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 124:2)
Error decipit hic, effeminat, dum patimur quae numquam pati nos posse providimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 50:8)
Ut vox est quidem, sed non explanabilis et perturbata et verborum inefficax, ut lingua, sed devincta nec in motus varios soluta, ita ipsum principale parum subtile, parum exactum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 22:4)
Quid enim interest, si aeque adfectus inconsulta res est sine ratione quam ratio sine adfectu inefficax ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 59:2)
Sed tragoedo vociferante exclamationes ille alicuius prophetae retractabit et inter effeminati tibicinis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum non esse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:6)
adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 62:1)
minus tamen esset si flagitiis tantum effeminati forent - ipsorum id magna ex parte dedecus erat - a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 168:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION