라틴어 문장 검색

Viden igitur nihil esse nisi ineptias, turpitudinem nec in verbo esse nec in re, itaque nusquam esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 3:17)
in quo etiam si peccat, magis ineptiis quam improbitate peccat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 5:7)
'quid ad istas ineptias abis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 2:1)
quorum aetas cum in eorum tempora quos nominavi incidisset, longissime tamen ipsi a talibus deliciis vel potius ineptiis afuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:4)
intuentem te, admirantem, clamores tollentem cum video, servum esse ineptiarum omnium iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 2:6)
Pellantur ergo istae ineptiae paene aniles, ante tempus mori miserum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:1)
Contemnamus igitur omnis ineptias - quod enim levius huic levitati nomen inponam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 94:1)
ad ineptias redis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 29:5)
[et] credo, dixerit non decere gravitatem eius tam humiles ineptias.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 52:21)
Nam longa praefatione vel excusare vel commendare ineptias ineptissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 8:2)
Quereris de turba castrensium negotiorum et, tamquam summo otio perfruare, lusus et ineptias nostras legis amas flagitas, meque ad similia condenda non mediocriter incitas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 25 1:1)
arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris - haec gelido terra sub axe iacet - nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victa loquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 229)
Loquela ipsa, voces quibus nostram interpretamur vitam nostramque realitatem, ad nos per alios pervenit, in viva aliorum servata memoria.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:13)
hoc conluctantis tractarunt bracchia Iacob, ipse dator legis divinae accedere coram iussus, amicitiae conlato qui stetit ore comminus et sacris coniunxit verba loquellis, carnis in effigie Christum se cernere sensit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 312)
omnia percurrit naturae munia pronae, ut sursum Patris in gremium replicata reportet mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus, haec fore cum veterum cecinissent organa vatum, nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella experti, heroum tandem intelleximus orsa priscorum et viso patefacta oracula Christo, haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 375)

SEARCH

MENU NAVIGATION