라틴어 문장 검색

Atqui magna illa lintea sepulchralia quae omnia oblivione involvunt duo sunt, diluvia et terrae motus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:8)
Adeo ut oblivio non minus omnia involvat quam si nulli prorsus superstites remanerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:16)
ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장42)
Illud quoque nulla possumus oblivione transimittere, quod in hoc numero respondentibus sibi invicem partibus multiplicatis maior extremitas eiusdem numeri summaque conficitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 16:1)
Nam quoniam tui obliuione confunderis et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:32)
Sed quam multos clarissimos suis temporibus uiros scriptorum inops deleuit obliuio!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:1)
quibus rebus numquam tanta suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi victoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent.
(카이사르, 아프리카 전기 31:7)
sibi etiam hortandi suos auxilium defuturum, quod nulla satis idonea esset hortatio quae neque virtutem posset notare neque inertiam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:7)
Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non difficultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem habere, rem difficillimam suscepi.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장1)
militia eunuchi numquam progressa cubili, non vita spondente fidem, sed inertia tutum mentis pignus erat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:254)
probitatis inertia nomen, iustitiae formido subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:126)
felicibus inde ingeniis aperitur iter despectaque Musae colla levant, opibusque fluens et pauper eodem nititur ad fructum studio, cum cernat uterque quod nec inops iaceat probitas nec inertia surgat divitiis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:60)
Nec si vel illa prae-stantis ingenii vis vel inclitarum artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium et inertiam devolvi, sed quod sapienter speraverimus,perseveranter consectari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 29:2)
Non igitur fatigatione, quemadmodum plurimi crediderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis arva respondent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 7:1)
Ea est autem senectus, cum vel exaruit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis harundo prodeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION