라틴어 문장 검색

si caput in sole protegit, ne incendatur, neve subitum ex repentino nubilo frigus id moveat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., V De his qui lippitudine, gravedine, destillatione, tonsillisque laborant. 2:4)
neve in eo, cui satis alvus quotidie reddit, quive eam liquidam habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 8:6)
neve in ipso accessionis impetu, quia, quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput, multo gravius periculum efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 8:7)
ne sanguinis profusio, neve inflammatio interimat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 34:2)
videndumque ne sanguis in scrotum descendat, neve concretus aliquo loco maneat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 4:5)
Hos omnes, leniter permutatis subinde digitorum vicibus, sic oportet adducere, ne vesicam laedant, neve intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodum curationi difficultatem faciant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 21:6)
tantum ne moveatur, neve dependeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur. 1:3)
vos, pennata cohors, quocumque vocaverit usus, divisa properate manu, neu marceat ulla segnities:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:134)
te propter Paphias sedes Cyprumque reliqui, te propter libuit tantos explere labores et tantum transnare maris, ne vilior ultra privatos paterere lares neu tempore longo dilatos iuvenis nutriret Honorius ignes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:161)
sic opifex tauri tormentorumque repertor, qui funesta novo fabricaverat aera dolori, primus inexpertum Siculo cogente tyranno sensit opus docuitque suum mugire iuvencum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:95)
sed ne qua vacaret pars ignominia neu quid restaret inausum, arma etiam violare parat portentaque monstris aggerat et secum petulans amentia certat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:142)
"Ne prisca revolvam neu numerem, quantis iniuria mille per annos sit retro ducibus, quanti foedabitur aevi canities, unam subeant quot saecula culpam:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:289)
contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
neve adeo cunctos paucorum crimine damnes nec nova tot meritis offensa prioribus obstet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:336)
neu tu virtute proterva confidas, iuvenis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae77)

SEARCH

MENU NAVIGATION