라틴어 문장 검색

incesseratque fama primores Galliarum ab Othone adversus Vitellium missos, antequam digrederentur, pepigisse ne deessent libertati, si populum Romanum continua civilium bellorum series et interna mala fregissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장8)
Vespasianum, quamquam nuntios occultarent, excessisse vita, urbem atque Italiam interno bello consumptam, Muciani ac Domitiani vana et sine viribus nomina:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장2)
Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 17:1)
inde per inflatos calamos interna recludit gaudia sic ut dulce melos armenta sequantur, placatique ruant campis de monte leones, et refluant unde, frondes et Menala nutent".
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:14)
32 De causis belli internis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권4)
o rem inquis difficilem et inexplicabilem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 11:9)
res sunt inexplicabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 4:3)
o rem odiosam et inexplicabilem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4A 1:7)
est enim inexplicabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:6)
haec scilicet inexplicabilia esse dicitis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 127:6)
postulant ut excipiantur haec inexplicabilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:2)
locus totius idem cum summa locorum partium, & propterea internus & in corpore toto.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 32:9)
Pondus autem p planis illis duobus obliquis incumbens, rationem habet cunei inter corporis fissi facies internas:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 19:1)
Habet enim fluidi pars quaelibet interna rationem corporis submersi, & par est ratio omnium ejusdem magnitudinis, figurae & gravitatis specificae submersorum corporum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 21:8)
quod non mutabunt situm partium internarum inter se:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION