-
Non homines sed monstra cauens et crimina uitans.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:3)
-
quecumque tamen sunt, illa negare Nolo, ne donans pocius quam dona pudorem Sustineat, donique nothe sint crimina danti.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:13)
-
Subsequitur uallata suis Infamia monstris;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:5)
-
Missile decurrens cum uerbo uerberat auram, Nec uice legati pacem denunciat, immo Bella gerit, cursuque ruens, Infamia telum Insequitur, telo cursu contendit et hostem Ense petit, mucrone uolens succurrere telo, Vt, si forte uiri deludant arma sagitam, Vel modica teli rabies deseuiat ira, Teli mucro furens algentes suppleat iras.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:6)
-
Sed teli supplere uolens Infamia lapsum, Succurrit telo, nudo mucrone, sed ictum Excipit a galea medius Fauor, ensis ab ictu Decidit et comitis supplet male dampna sagite.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:8)
-
Ideo enim a supernis coelestis regiae secretariis egrediens, ad hujus caducae terrenitatis occasum deveni, ut de exsecrabilibus hominum excessibus, tecum quasi cum familiari et secretario meo, querimoniale lamentum exponerem, tecumque decernerem, tali criminum oppositioni, qualis poenae debeat dari responsio:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:1)
-
Sic urtica rosis, alga hyacinthis, Argento scoria, murice fucus [0461B] Formae pauperiem palliat, ut sic Interdum redimant crimina vultus.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:7)
-
Sed crimen phaleras exuit omnes, Nec se justitiae luce colorat:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:8)
-
In quibus, imaginaria picturae probabilitas sophistico procurationis suae praestigio, homines notorio avaritiae crimine laborantes, anathematis damnabat opprobrio;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:11)
-
Rex, hac inquietatus infamia, totaque illius domo turbata, praecepit satellitibus suis se armare et signo totam Hungariam in ultionem hujus facinoris caeterarumque contumeliarum commoveri, et nulli peregrinorum parcere, eo quod foedam rem perpetrassent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:1)
-
Hac infamia et horrenda accusatione magis populus Jesu Christi in odium Turcorum exarserat, eorumque stragem eo amplius multiplicabat.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:11)
-
Codices vero innumerabiles in iisdem castris gentilium repererunt, in quibus sacrilegi ritus Sarracenorum et Turcorum [0512D] inscripti erant, et nefanda crimina ariolorum et aruspicum cum characteribus exsecrabilibus.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:5)
-
Audita hac infamia crudeli et devastatione intolerabili, quae regno Bulgarorum ab his inferebatur, et querimonia suorum, imperator ad primates et magistratus legionis direxit nuntia, quatenus in his non ultra morarentur regionibus, castellis et civitatibus;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:5)
-
Et Seneca dixit, "Iratus nil nisi criminis loquitur."
- (ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 45:18)
-
Nec eciam debes amicum defendere in peccato,ne tibi crimen pares.
- (ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 73:6)