라틴어 문장 검색

Non decet regem saeva nec inexorabilis ira, non multum enim supra eum eminet, cui se irascendo exaequat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 30:1)
Expedit ergo habere inexorabilia peccatis atque erroribus numina, expedit usque ad ultimam infesta perniciem ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 38:2)
Unum habet adsidua infelicitas bonum, quod quos semper vexat, novissime indurat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 9:3)
nam in ipsa felicitate, quid contra infelicitatem valeret, expertus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:4)
Stant dura et inexorabilia ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 21:2)
Quid dicam duces ducumque progeniem et multis aut consulatibus conspicuos aut triumphis sorte defunctos inexorabili ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 67:1)
Si vivere vellet, Seianus rogandus erat, si mori, filia, uterque inexorabilis.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 135:1)
Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes inexorabiles esse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 189:1)
Quidni satius sit perpetuam infelicitatem advocata virtute sustinere quam infinitis atque immodicis bonis rumpi ?
(세네카, De Providentia, book 1 46:3)
Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 28:1)
Patrocinium suum putat pereundi infelicitatem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., incesta de saxo.7)
Frangitur calamitosis animus et ipsa se infelicitas dampnat et hoc condicio humana uel pessimum habet, quod fortuna quos miseros fecit etiam superstitiosos facit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.24)
Summam infelicitatum suarum in hoc remouit, quod existimabat licere misero mori.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.6)
Necessitas magnum humanae infelicitatis patrocinium:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.24)
Consilium uideri uolt infelicitatem furti sui.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.28)

SEARCH

MENU NAVIGATION