라틴어 문장 검색

qui totiens socios, totiens exterruit hostes, creditur annosum pertimuisse senem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:10)
aut piper urticae mordacis semine miscent, tritaque in annoso flava pyrethra mero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 45:3)
femina canitiem Germanis inficit herbis, et melior vero quaeritur arte color:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 33:3)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
hic tenuit Mysas gentes in pace fideli, hic arcu fisos terruit ense Getas, hic raptam Troesmin celeri virtute recepit, infecitque fero sanguine Danuvium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 929)
ecce anus in mediis residens annosa puellis sacra facit Tacitae (nec tamen ipsa tacet), et digitis tria tura tribus sub limine ponit, qua brevis occultum mus sibi fecit iter;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권357)
pervigilantque Lares pervigilantque canes, bina gemellorum quaerebam signa deorum viribus annosae facta caduca morae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권76)
"Infice tabe tua natarum Cecropis unam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:12)
sua mens infecerat illam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:19)
Tum vero, postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:1)
postes tremuisse feruntur Aeolii pallorque fores infecit acernas, solque locum fugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:4)
Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum texitur et tenues parvi discriminis umbrae, qualis ab imbre solet percussis solibus arcus inficere ingenti longum curvamine caelum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:4)
Neque erant tacti, nisi odore, dracones, et tamen annosae pellem posuere senectae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 14:7)
Stabat in his ingens annoso robore quercus, una nemus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 76:4)
inque puellari corpus candore ruborem traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum candida purpureum simulatas inficit umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION