라틴어 문장 검색

In examinatione sua nihil fere eorum quae obiiciebantur negavit, neque delictum suum magnopere excusare aut extenuare conatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:6)
Populus certe, quibus hoc natura inditum est ad conservandas monarchias ut principes suos excusent, licet saepenumero minus iuste in consiliarios eorum et ministros culpam reiiciant, hoc ipsum Mortono cardinali et Reginaldo Braio consiliario imputabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:17)
se ledere denegat ipsum, Excusans tali sese racione sodali:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:15)
Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:6)
uera, inquam, commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:2)
Prodit Libo atque excusat Bibulum, quod is iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas:
(카이사르, 내란기, 3권 16:5)
Nam fortasse inopiam excusare et calamitatem aut propriam suam aut temporum queri et difficultates auctionandi proponere etiam mediocris est animi;
(카이사르, 내란기, 3권 20:5)
Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset facturos pollicerentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 22장1)
Neque vero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium38)
Neque uero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 16:3)
Neque vero infitiantur, experimenta quoque esse necessaria;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 16:3)
sceleri sed reddidit Atreus crimen et infandas excusat coniuge mensas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:268)
"nunc nunc, o socii, temeratae sumite tandem Italiae poenas, obsessi principis armis excusate nefas deploratumque Timavo vulnus et Alpinum gladiis abolete pudorem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:218)
poscentibus ipse restiteras et mens, aliorum prona favori, iudex dura sui, facibus succensa pudoris tarda verecundis excusat praemia causis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:100)
Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION