라틴어 문장 검색

sic enim suum nomen ex Graeco nomine inflexerat, ut in omni genere huius populi consuetudinem videretur imitatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 55:3)
Simul atque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:1)
Sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae coercet et regit beluam, quocumque vult, levi admonitu non actu inflectit illam feram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 109:7)
Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae divino adflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 57:3)
Potest autem vis illa terrae quae mentem Pythiae divino afflatu concitabat evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 57:2)
te vero emoneo cum beneficiis tuis tum amore incitatus meo, ut omnem gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni cura atque industria consequare magnitudinemque animi tui, quam ego semper sum admiratus semperque amavi, ne umquam inflectas cuiusquam iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 11:1)
nec vero hoc loco expectandum est dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:3)
atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae). Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:2)
Volet igitur ille qui eloquentiae principatum petet et contenta voce atrociter dicere et summissa leniter et inclinata videri gravis et inflexa miserabilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:4)
mira est enim quaedam natura vocis, cuius quidem e tribus omnino sonis, inflexo acuto gravi, tanta sit et tam suavis varietas perfecta in cantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 4:1)
interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:2)
cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 3:5)
Haec sic dicuntur a Stoicis concludunturque contortius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:1)
Si ab Ellipseos vel Hyperbolae cujusvis umbilicis duobus S, H, ad punctum quodvis tertium V inflectantur rectae duae SV, HV, quarum una HV aequalis sit axi transverso figurae, altera SV a perpendiculo TR in se demisso bisecetur in T;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IV. De Inventione Orbium Ellipticorum, Parabolicorum & Hyperbolicorum ex umbilico dato. 3:1)
A datis tribus punctis ad quartum non datum inflectere tres rectas quarum differentiae vel dantur vel nullae sunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IV. De Inventione Orbium Ellipticorum, Parabolicorum & Hyperbolicorum ex umbilico dato. 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION