라틴어 문장 검색

Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum immensus, saniem eructans et frusta cruento per somnum commixta mero, nos magna precati numina sortitique vices, una undique circum fundimur, et telo lumen terebramus acuto, - ingens, quod torva solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, - et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:12)
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, solus hic inflexit sensus, animumque labantem impulit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:13)
ille autem impavidus partis cunctatur in omnis, dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:9)
Desine iam tandem precibusque inflectere nostris, [ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,] ventum ad supremum est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:8)
vomis et inflexi primum grave robur aratri tardaque Eleusinae matris volventia plaustra tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 5:2)
Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus - nam pabula venti ferre domum prohibent - neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:1)
hic tertius December, ex quo destiti Inachia furere, silvis honorem decutit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 112)
cuius erit habitus optimus adlevato pollice et digitis leviter inflexis, nisi si libellum tenebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 289:2)
Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde inflexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장4)
non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta uia decedere, nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 23:6)
πῦρ και` ἄνθρωποσ, *προμηθεῦ, τα` σά ΣΕ δῶρα βασανίζει. TRIARIVS hoc ex aliqua parte cum subriperet, inflexit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 20:2)
immo, puto, ad id non accedes, ex quo tibi aliquid decuti doles !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:6)
Nempe medicus primo in levibus vitiis temptat non multum ex cotidiana consuetudine inflectere et cibis, potionibus, exercitationibus ordinem imponere ac valetudinem tantum mutata vitae dispositione firmare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:1)
non ut inflexo genu regnantem adores petimus:
(세네카, Hercules Furens 6:7)
inflecte mentem:
(세네카, 파이드라 5:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION