라틴어 문장 검색

cui concentui licebit adiungas fistulae septiforis armentalem Camenam, quam saepe nocturnis carminum certaminibus insomnes nostrorum montium Tityri exercent, inter greges tinnibulatos per depasta buceta reboantes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:2)
ipsa, pro dolor, videas armenta non modo semipatentibus iacere vestibulis sed etiam herbosa viridantium altarium latera depasci.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 8:2)
"viridi nam caespite terrae proiectum temere et patulo caelum ore trahentem dira canum rabies, morsu depasta cruento, dissicit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권202)
ut leo, qui campis longe custode fugato Massylas depastus oves, ubi sanguine multo luxuriata fames cervixque et tabe gravatae consedere iubae, mediis in caedibus adstat aeger, hians victusque cibis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권275)
tibi, rector Averni, quamquam infossus humo superat tamen agger in auras pineus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권196)
"impia terrae infodiunt scelera aut festinis ignibus urunt."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권123)
"non has ego pulvere crasso atque cruore genas, meruit quibus iste favorem semivir, infodiam mittamque informe sepulcro corpus et Ocbalio donem lugere magistro?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권323)
qualis saetigeram Lucana cuspide frontem strictus aper, penitus cui non infossa cerebro volnera, nec felix dextrae tenor, in latus iras frangit, et expertae iam non venit obvius hastae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권232)
Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem indueras oriente die duce fertilis anni, splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis et fera discordes tenuerunt flamina uenti, curua nec adsuetos egerunt flumina cursus, quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, ulla nec aerias uolucris perlabitur auras nec quadrupes densas depascitur aspera siluas, quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae35)
depascitur ut supra diximus et 'pasco' et 'pascor' unius significationis sunt, ut atque artus depascitur arida febris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2152)
ver- bum 'infode' venit ab eo quod est 'fodio fodis fodit', unde Plautus in Rudente "luto usus multo multam terram confode". et 'infode conchas' circa radices scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3483)

SEARCH

MENU NAVIGATION