라틴어 문장 검색

Unde nunc nobis monstrandum est, hac gemina numerorum natura, quadratorum scilicet et parte altera longiorum cunctas numeri species cunctasque habitudines vel ad aliquid relatae quantitatis, ut multiplicium vel superparticularium et ceterorum, vel ad se ipsam consideratae, ut formarum, quas dudum in superiore disputatione descripsimus, informari, ut, quemadmodum mundus ex inmutabili mutabilique substantia, sic omnis numerus ex tetragonis, qui inmutabilitate perficiuntur, et ex parte altera longioribus, qui mutabilitate participiant, probetur esse coniunctus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De ea natura rerum, quae dicitur eiusdem naturae, et de ea, quae dicitur alterius naturae et qui numeri cui naturae coniuncti sint 1:8)
Vel si illum numerum, quo maior minorem superat, dividas eumque minori superponas quodque inde concrescit medium ponas, arithmetica medietas informatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:4)
sed quae tibi [causa] notior est, eam prius designare uerbis atque informare conabor, ut ea perspecta cum in contrariam partem flexeris oculos uerae specimen beatitudinis possis agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:15)
z. casiae, , polii, piperis longi, singulorum p. )-(. VI.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 6:7)
At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois percussit, polii, quod aegyptiae fabae aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 20:1)
vel radiculae semen, aut polii radix ex vino;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 22:2)
quoscumque Prometheus excoluit multumque intexuit aethera limo, hi longe ventura notant dubiisque parati casibus occurrunt fabro meliore politi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:285)
vel quis non sitiens sermonis mella politi deserat Orpheos blanda testudine cantus?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:134)
Haec fatur notaeque iugis illabitur Aetnae noctivago taedas informatura labori.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:224)
quae terra metallo nascentes informat equos?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:243)
haec clausa feruntur ilignis domibus fabri nec tigna polire sufficiunt;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:162)
Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit angustae quasi accommodatam coartatamque capere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 10:3)
Maxime autem curabimus ut et haec aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et extrinsecus poliantur opere tectorio, ne ad aves feles habeant aut coluber accessum, et aeque noxiae prohibeantur pestes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 6:3)
Totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent albo tectorio, quoniam eo colore praecipue delectatur hoc genus avium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 3:3)
neque enim sapientem informamus neque Stoicorum comitem, sed eum qui quasdam artis haurire, omnes libare debet.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION