라틴어 문장 검색

nam Celer interfecto, ut memoravi, Silano pro consule magnitudine sceleris cetera flagitia obtegebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장2)
haec atque talia lacrimis et arte adulterae penetrantia nemo prohibebat, cupientibus cunctis infringi potentiam matris et credente nullo usque ad caedem eius duratura filii odia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장8)
Mors Burri infregit Senecae potentiam quia nec bonis artibus idem virium erat altero velut duce amoto et Nero ad deteriores inclinabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장1)
nam ut metu repetundarum infracta avaritia est, ita vetita gratiarum actione ambitio cohibebitur.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장10)
idem Subrio Flavo adsistenti adnuentique an inter ipsam cognitionem destringeret gladium caedemque patraret, rennuit infregitque impetum iam manum ad capulum referentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장5)
saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장8)
ferebantque Vespasianum, tamquam somno coniveret, a Phoebo liberto increpitum aegreque meliorum precibus obtectum, mox imminentem perniciem maiore fato effugisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장5)
simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus dominantis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장4)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
accedebat huc Caecinae ambitio vetus, torpor recens, nimia fortunae indulgentia soluti in luxum, seu perfidiam meditanti infringere exercitus virtutem inter artis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장7)
simul ceterorum fides metu infracta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장6)
Galbam et infracta tributa hostilis spiritus induisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장8)
Non fefellit Civilem ea inclinatio et praevenire statuit, super taedium malorum etiam spe vitae, quae plerumque magnos animos infringit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장1)
ex ea continuo enata suboles adeo in paucis diebus adoleuit, ut non aequiperaret modo matricem, uerum et obtegeret frequentareturque columbarum nidis, quamuis id auium genus duram et asperam frondem maxime uitet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 11:2)
colore erat candido, capillo pone occipitium summissiore ut ceruicem etiam obtegeret, quod gentile in illo uidebatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION