라틴어 문장 검색

Eius rei causa esse haec coniectatur, quod venti a septentrionibus, ex altiore caeli parte in mare incidentes, deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae volvuntur, dum illius infusi desuper spiritus vis manet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 5:1)
Ea verba locutus Optatos dedit amplexus placidumque petivit Coniugis infusus gremio per membra soporem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 3:2)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 11:3)
Quod 'saxa' autem 'et scopulos eructari et erigi' eosdemque ipsos statim 'liquefieri et gemere atque glomerari sub auras' dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 20:1)
Quibus Foxus respondit tam humiliter et tam blande, ut instar olei esset vulneri infusi, unde sanari coepit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:18)
Postremo, ut scientiae veneno a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:4)
si forte per calorem suum ea aliquatenus liquefaciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:2)
Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat in ipso leviter involutum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:6)
Atque credendum est partes coeli majorem infundere calorem (licet ad tactum minime perceptibilem) quo magis ornatae sint stellis, praesertim majoribus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 158:3)
adeo ut duriora ex metallis non solvantur aut liquefiant per ignem mortuum aut quietum, nisi flatu excitetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 167:3)
quae licet non liquefiant aut fundantur, tamen emolliuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 229:2)
Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:9)
liquefiunt, ut gummi, cera, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:3)
atque foramen illud, postquam globus aqua impletus fuisset, plumbo liquefacto obturavimus, ut globus deveniret plane consolidatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:4)
sumpto vocabulo a clepsydris apud antiquos, in quas infundebatur aqua, loco arenae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION