라틴어 문장 검색

Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 5:2)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
Numquam bona fide vitia mansuescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 8:6)
Hoc omnino ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita depascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 41:2)
Illud ante omnia cogita, foedam esse et exsecrabilem vim nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeva mansuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:1)
Quae res quantum possit intelleges, si videris feras quoque convictu nostro mansuescere nullique etiam immani bestiae vim suam permanere, si hominis contubernium diu passa est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:1)
Et hic, cum multum latravit, obiecto cibo mansuescit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 213:3)
sic trunca reportat Bosphoreis elephas inglorius ora tributis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 24)
iam quidem virgo tradita est, iam coronam sponsus, iam palmatam consularis, iam cycladem pronuba, iam togam [senator]1 honoratus, iam paenulam deponit inglorius, et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupta migravit, qua festivitate decursa cetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata sollemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 11:1)
non nequiter te concilii tempore post sedentes censentesque iuvenes inglorium rusticum, senem stantem latitabundum pauperis honorati sententia premat, cum eos quos esset indignum si vestigia nostra sequerentur videris dolens antecessisse?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:3)
inque vicem stupuere greges socioque timore mansuescunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권188)
his favit natura locis, hic victa colenti cessit et ignotos docilis mansuevit in usus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis22)
"at non inglorius umbris mittitur:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem13)
Quid tibi nunc strata mansuescere profuit ira?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus1)
Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra Pollius et causas designat desidis anni, quod coleris maiore tholo, nec litora pauper nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis, sed nitidos postes Graisque effulta metallis culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma, vix oculis animoque fides, tune ille reclusi liminis et parvae custos inglorius arae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis1)

SEARCH

MENU NAVIGATION