라틴어 문장 검색

inhiant mente manuque sibi.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:34)
mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere);
(아풀레이우스, 변명 71:8)
His inhians et spe salutis alacer ac laetus propius accessi, dumque iam labiis undantibus affecto, consilium me subiti longe salubrius, ne si rursum asino remoto prodirem in Lucium, evidens exitium inter manus latronum offenderem vel artis magicae suspectione vel indicii futuri criminatione.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:7)
"Tunc magis magisque cupidine flagrans Cupidinis, prona in eum efflictim inhians, patulis ac petulantibus saviis festinanter ingestis, de somni mensura metuebat."
(아풀레이우스, 변신, 5권179)
"et ad illum scopulum protinus pergit, et quamvis alio flante vento, caeca spe tamen inhians, Accipe me dicens Cupido, dignam te coniugem et tu, Zephyre, suscipe dominam!"
(아풀레이우스, 변신, 5권213)
"ut quemque enim viatorem prospexerit, sive illa scitula mulier seu virgo nubilis seu tener puellus est, illico disturbato gestamine, nonnunquam etiam ipsis stramentis abiectis, furens incurrit et homines amator talis appetit, et humi prostratis illis inhians illicitas atque incognitas temptat libidines et ferinas aversa Venere invitat ad nuptias."
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:3)
"Quas praedas inhiatis?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:3)
huic infantulae quod leges necessariam patris suc- cessionem deferrent, sustinebat aegerrime, inhiansque toto filiae patrimonio imminebat et capiti.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:2)
ipso iugo Caesaris terram subiugavit;
(ARCHIPOETA, IX131)
Sed tamen inter praesentis vitae impedimenta ab infantia usque ad praesentem diem in eodem insaturabili desiderio, sicut nec ante destituit, ita nec etiam adhuc inhiare desinit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 25 28:4)
Animarum nos lucra, quibus adquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quaestuosius provenire et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 10:7)
Dum ego eius mortem inhio, egomet vivo mortuus inter vivos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:8)
Carolus enim regnum Neapolitanumm subiugaverat et paulo post amiserat, quasi per somnium foelix.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:2)
Verum fatuus ille populus audierat Flammockum dicere Cantium nunquam fuisse subiugatum, atque Cantianos fuisse homines inter Anglos in libertate asserenda accerrimos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:9)
quando opus est assensum subjugare, non res.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION