-
Moram faciente Lothario veniendi, temerarias ipsi episcopi conscriptiones Nicolao papae iterum remiserunt, dicentes eum impie et absque omni ratione tirannico in eos more iniusta exercere iudicia, promittentes se absque illius gratia velle aequaliter gloriari in locis suis ceu ipse in Roma et in nullo gradum suum inferiorem gradu illius esse, non recordantes se ab eo pallium dignitatis accepisse.
- (ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:2)
-
nam et antelucio recubans adhuc subiungi machinae novicium clamabat asinum, et statim ut cubiculo primum processerat insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam plurimas irrogari et,cum tempestivo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius applicari praesepio iubebat.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 15:2)
-
et iam non opprimitur iustus ab iniusto.
- (ARCHIPOETA, IX120)
-
Iniustum enim mihi videbatur, illa tam sancta loca, in quibus nutritus et doctus ac coronatus fueram, atque ad ultimum ordinatus, pro aliquo terreno honore et potestate derelinquere, nisi coactus et compulsus.'
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:7)
-
Nam omnia pene totius suae regionis iudicia, quae in absentia sua fiebant, sagaciter investigabat, qualia fierent, iusta aut etiam iniusta, aut vero si aliquam in illis iudiciis iniquitatem intelligere posset, leniter utens suatim illos ipsos iudices, aut per se ipsum aut per alios suos fideles quoslibet interrogabat, quare tam nequiter iudicassent, utrum per ignorantiam aut propter aliam quamlibet malevolentiam, id est utrum pro aliquorum amore vel timore aut aliorum odio aut etiam pro alicuius pecuniae cupiditate.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:6)
-
subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua videtur iniusta.
- (아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:8)
-
Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere, primo quia iniustum est gaudere velle cum gaudentibus et flere non velle cum flentibus, deinde quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
- (아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 1:7)
-
Quantum enim diligat credentes et sperantes in se et illum atque invicem diligentes et quid eis in posterum servet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus et desperatis et perversis, quibus in mala voluntate usque in finem perseverantibus ignem cum diabolo aeternum minatur, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur, qui facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.
- (아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 1:2)
-
Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse nec iniustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores.
- (아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:1)
-
si autem mala tibi inrogata sunt, noli reddere mala pro malis.
- (아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 8:12)
-
Considerata perpensaque lex quaedam Solonis, species habens iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 1:1)
-
Dissimulari autem non posse ait quin paria et consimilia non sint, plus quingenta iugera habere velle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum atque impium populo Romano facere velle, neque item infitiari posse quin alia causa in praemio sit, alia in poenis.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 41:1)
-
L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogavit eumque ob eam causam praedes poscebat.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 3:1)
-
hominibus accitis per vim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogaverit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in vincula duci iubeat, ut eum a collegae vi prohibeamus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:3)
-
Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit, neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 9:1)