라틴어 문장 검색

obruent eum tot saevis deus aequoris undis, ex illis mergi pars quota digna fuit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 616)
innatat unda freto dulcis, leviorque marina est, quae proprium mixto de sale pondus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1022)
hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi (nam raptas fratri victor habebat opes), amne iubet mergi geminos, scelus unda refugit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권30)
Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 64:6)
proximus, aut idem, si fors tulit, "hic quoque," dixit "quem mare carpentem substrictaque crura gerentem adspicis" (ostendens spatiosum in guttura mergum), "regia progenies:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 81:2)
aspicis ut summa cortex levis innatet unda, cum grave nexa simul retia mergat onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 44)
vidi ego naufragium qui risit in aequora mergi, et " numquam" dixi " iustior unda fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 87)
Multis orbis terrarum locis, senes praeteriti temporis prospectus desiderio recordantur, qui nunc sordibus mergi conspiciuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 31:5)
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권11)
heu, male de populo meriti, male patribus ipsis blanditi, quos praecipites in Tartara mergi cum Iove siverunt multa et cum plebe deorum!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권25)
saxum molaris ponderis ut spuma candens innatat, tantique custos pigneris fiscella fertur fluctibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.141)
deiectum placidissimo amnis vertice suscipit nec mergi patitur sibi, miris vasta natatibus saxi pondera sustinens.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.7)
tranquillo silet, immotaque attollitur unda campus, et apricis statio gratissima mergis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:2)
Iam sibi tum a curvis male temperat unda carinis, cum medio celeres revolant ex aequore mergi clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae in sicco ludunt fulicae notasque paludes deserit atque altam supra volat ardea nubem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:3)
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus, missa Pado;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION