라틴어 문장 검색

sed quod ad me universa debeant benefacta referri, incompetens videtur et iniuria videretur non modica, quum aliae quam plurimae aequali forte vel maiori gaudeant probitate maiorique dignae reperiantur honore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:9)
Ex hoc enim nulli procedit iniuria, si me propriosque actus universos et singulos vestris specialiter servitiis deputavi vosque mihi dominam recognovi praecipuam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:6)
Ad haec ex amore proximus nullam sentit iniuriam, id est sentire non debet, quia quod quisque ab alio exigit, id est exigere debet, ab alio exactus libenter sufferre tenetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:13)
Amor iste tantae dignoscitur esse virtutis quod ex eo totius probitatis origo descendit, et nulla inde procedit iniuria, et modicam in ipso Deus recognoscit offensam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:15)
Proeliorum autem actus a Deo nobis est interdictus, et hoc ideo ut a sanguinis effusione manus semper valeamus innocentes habere, ne propter sanguinis effusionem ab eius ministerio repellamur indigni.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:11)
Innocentes enim inveniuntur et simplices et ideo credunt omni verbo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 29:3)
Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:4)
At superbia quid minus ferendum, quae solum id quo tactae amicitiae subveniendum foret, humilitatis et confessionis excludit remedium, reddens hominem audacem ad iniuriam, tumidum ad correctionem.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:5)
nisi forte quaedam intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum, neque honestum sit, ut non statim alienatio vel disiunctio fiat" (Cicero de Amicitia, n. 76).
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:13)
quae tot conviciis pulsata cernitur inflexibilis, tot lacessita iniuriis permansit immobilis.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:39)
Hie dolor et gemitus, lacrime, discordia, terror, Tristicies, pallor, planctus, iniuria regnant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:7)
Ipsa etiam facies in terram casto pudore demissa, ipsi puellae illatam quodammodo loquebatur injuriam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:26)
Illic tigris pecualium civium rempublicam crebra innocentis sanguinis effusione violabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:158)
An ignoras, quod terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani, in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:2)
Contra hos omnes conqueruntur jura, leges armantur, cum ultore gladio suas affectant injurias vindicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION