라틴어 문장 검색

Homo enim per lapsum et de statu innocentiae decidit, et de regno in creaturas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:14)
Consentaneum igitur duxi affectui et obligationi meae erga illustratissimam dominationem tuam, ut nomen tuum illius praefigam, tam in editione Anglica quam Latina.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:5)
Has autem Delibationes illustrissimae dominationi tuae dico, cum sint ex fructibus optimis quos gratia divina calami mei laboribus indulgente exhibere potui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:8)
Deus illustrissimam dominationem tuam manu ducat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:9)
Illustrissimae dominationis tuae servus devinctissimus et fidelis,
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 4:1)
Qui ad nobilitatis fastigium primi evehuntur virtutum claritudine plerunque posteris eminet, sed innocentia minime.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:5)
Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum.
(불가타 성경, 바룩서, 2장21)
Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장24)
Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae at accusantium uilitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:13)
Nam deteriora uelle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam quae sceleratus quisque conceperit inspectante deo monstri simile est. Unde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesiuit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:22)
Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumue praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex auidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, uniuersi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:27)
Sed innocentiam nostram quis exceperit euentus uides;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:30)
Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo diuinum iudicium pariter humanumque consentiat, sed est animi uiribus infirmus, cui si quid eueniat aduersi desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere fortunam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:4)
paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:2)
Suam innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION