라틴어 문장 검색

ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati in proelium ruunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 343:1)
in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et vulneribus fessos impetum faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 330:2)
unde postquam clamor primum ad eos, qui iam ingressi saltum sequebantur, deinde etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque in medium concurritur, et inordinatum pluribus simul locis proelium conseritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 497:1)
tum nisi exsatiati cibo vinoque arma non capiebant, dispersi inordinati exibant, ut quibus prope certum esset hostes extra vallum non elaturos signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 329:2)
postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo qui occupasset adgredi opus factum esse rati, cum valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa in urbem inferrent, incompositos atque inordinatos fugant persequunturque ad fossam, in quam compulsos ruina cumulant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 143:1)
at hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, sed castra munita, provisam aquationem, tutum ad iter praesidiis impositis, explorata circa omnia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 497:1)
scandit aeratas vitiosa navis Cura nec turmas equitum relinquit ocior cervis et agente nimbos ocior Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 166)
Fugit insanae similis procellae, ocior nubes glomerante Coro, ocior cursum rapiente flamma, stella cum ventis agitata longos porrigit ignes.
(세네카, 파이드라 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION