라틴어 문장 검색

Nam revocatio illa, quam adfert, cum a contuendis nos malis avocat, nulla est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 35:1)
tamen et ille ab intemperantia et hic ab avaritia avocari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:5)
ad hanc fortitudinem, de qua loquimur, temperantia adiuncta, quae sit moderatrix omnium commotionum, quid potest ad beate vivendum deesse ei, quem fortitudo ab aegritudine et a metu vindicet, temperantia cum a libidine avocet, tum insolenti alacritate gestire non sinat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 42:6)
Num alio genere furiarum declamatores inquietantur, qui clamant:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 1:1)
quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, [at] ille avocatus cibo furorem suppresserat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:14)
Inquietatus ille moleste tulit et Hoc erat inquit quod placuerat tibi, ut supra constratum navis occuparemus secretissimum locum, ne nos patereris requiescere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:19)
Inter sodales ille paucos accubans Amorem crebris avocabat poculis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.12)
An, ut solebas, intentione rei familiaris obeundae crebris excursionibus avocaris?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 2:1)
nulla spe nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 5:3)
In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 3:1)
in quibus parcior fui partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipse multum distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et avocant animum et comminuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 1:2)
tam multis undique rusticorum libellis et tam querulis inquietor, quos aliquanto magis invitus quam meos lego;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 1:3)
mire enim silentio et tenebris ab iis quae avocant abductus et liber et mihi relictus, non oculos animo sed animum oculis sequor, qui eadem quae mens vident, quotiens non vident alia.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 1:4)
sed et illud haereat nobis, quam paucissimos a signis avocandos esse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 20 2:3)
Mutatio quiddam est optabile, sed inquietat cum peiorem reddit mundum et vitae qualitatem maioris partis humani generis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION