라틴어 문장 검색

O temperatae dulce Formiae litus, Vos, cum severi fugit oppidum Martis Et inquietas fessus exuit curas, Apollinaris omnibus locis praefert.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX1)
Dum tu forsitan inquietus erras Clamosa, Iuvenalis, in Subura, Aut collem dominae teris Dianae;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII1)
quae cum ei diu cibos abriperent somnosque inquietarent, hic Iasonem, cum Argonautis propter vellus aureum Colchos petentem, suscepit hospitio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2099)
et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:2)
"molestum illum volunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inservire possit per universa districtus nec universis sufficere in singulis occupatus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:9)
"Sic a caelo deorsum gravant et a deo vero ad materias avocant, vitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium vel hostiis pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse videantur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:3)
Num alio genere furiarum declamatores inquietantur, qui clamant:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 1:1)
Inquietatus ille moleste tulit et Hoc erat inquit quod placuerat tibi, ut supra constratum navis occuparemus secretissimum locum, ne nos patereris requiescere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:19)
nulla spe nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 5:3)
Anxium me et inquietum habet petitio Sexti Eruci mei.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 1:1)
Hae cum serenus dies et immotus, omnes, cum hinc vel inde ventis inquietus, qua venti quiescunt sine iniuria patent.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 16:3)
mox balineum cena somnus inquietus et brevis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 2:2)
Patiar ergo aestatem inquietam vobis exercitamque transcurrere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus saltem vacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 2:1)
tam multis undique rusticorum libellis et tam querulis inquietor, quos aliquanto magis invitus quam meos lego;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 1:3)
Mutatio quiddam est optabile, sed inquietat cum peiorem reddit mundum et vitae qualitatem maioris partis humani generis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION