라틴어 문장 검색

Si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur tam eorum qui eiusmodi factitant quam eorum quibus factitant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 5:3)
Nisi fallor enim, prohibendarum factionum causa de providentia constant modestiae publicae ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia, concilia, curias, contiones, spectacula etiam aemulis studiorum conpulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent venalem et mercenariam homines violentiae suae operam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 2:1)
1 Deus praecepit spiritum sanctum, utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum, tranquillitate et lenitate et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non dolore inquietare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 1:4)
An deo placebit auriga ille tot animarum inquietator, tot furiarum minister tot statuum,4 ut sacerdos coronatus vel coloratus ut leno, quem curru rapicndum diabolus adversus Elian exornavit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:2)
Ut, quaeque monasteria Deo consecrata sunt, nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare, nec quicquam de eorum rebus uiolenter abstrahere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:6)
sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus, si societas aequatio iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia aequantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION