라틴어 문장 검색

mox balineum cena somnus inquietus et brevis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 2:2)
Patiar ergo aestatem inquietam vobis exercitamque transcurrere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus saltem vacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 2:1)
Dein cum meridie - erat enim aestas - dormiturus me recepissem, nec obreperet somnus, coepi reputare maximos oratores hoc studii genus et in oblectationibus habuisse et in laude posuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 4:1)
Ipse cum maxime vindemias graciles quidem, uberiores tamen quam exspectaveram colligo, si colligere est non numquam decerpere uvam, torculum invisere, gustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 20 2:1)
fessa resedit humo ventosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas, dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae fecerunt somnos et leve murmur aquae, blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, et cadit a mento languida facta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권11)
Iesus nos hunc habitum docuit cum nos invitaret ad conspiciendum lilia campi et aves caeli, vel cum, coram inquieto homine, “intuitus eum dilexit eum” (Mc 10,21).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 287:2)
"infame monstrum, vilis, intestabilis, tu ventilator urbis et vulgi levis procella mentes inquietas mobiles, ne se inperita turba dedat legibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.126)
"aliter silere nescit oris garruli vox inquieta, quam tubam si fregero."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1456)
Iustum et tenacem propositi virum non civium ardor prava iubentium, non voltus instantis tyranni mente quatit solida neque Auster, dux inquieti turbidus Hadriae, nec fulminantis magna manus Iovis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 31)
verum operi longo fas est obrepere somnum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:7)
"quin, ubi perire iussus exspiravero, nocturnus occurram Furor petamque voltus umbra curvis unguibus, quae vis deorum est Manium, et inquietis adsidens praecordiis pavore somnos auferam."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 523)
sic utrosque reprehendas, et eos qui semper inquieti sunt, et eos qui semper quiescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 4:6)
Haec et eiusmodi versanda in animo sunt, si volumus ultimam illam horam placidi expectare, cuius metus omnes alias inquietas facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 9:6)
si navigandum est, non strepitat portus nec unius comitatu inquieta sunt litora.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:7)
" Quid tam ridiculum quam adpetere mortem, cum vitam inquietam tibi feceris metu mortis ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION