라틴어 문장 검색

Id tamen posteris gratum esse solet, propter usum operis expeditum et inquisitionis novae taedium et impatientiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:29)
Probabiles enim tantum rationes secuti videntur, et argumentorum vertigine circumaguntur, et promiscua quaerendi licentia severitatem inquisitionis enervarunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:64)
Atque nonnulli rursus qui experientiae undis se commisere et fere mechanici facti sunt, tamen in ipsa experientia erraticam quandam inquisitionem exercent, nec ei certa lege militant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:66)
verum post laboriosam experimentorum variationem non acquiescit, sed invenit quod ulterius quaerat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:70)
fructifera (inquam) experimenta, non lucifera, quaesivit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:72)
praesertim quum et in demonstrationibus et in experimentis adhuc cognitis parum sit praesidii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:2)
Nos autem si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus in via et inquisitionem abrupimus, nihilominus iis modis res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiae massam altius inficiant, notari et separari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:14)
quod certe fiet, si naturae inquisitionem ulla ex parte veluti interdicto separatam putant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:5)
quum nos omnem istam rationem humanam praematuram, anticipantem, et a rebus temere et citius quam oportuit abstractam, (quatenus ad inquisitionem naturae) ut rem variam et perturbatam et male extructam rejiciamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:16)
Destinatur itaque parti secundae, doctrina de meliore et perfectiore usu rationis in rerum inquisitione, et de auxiliis veris intellectus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:2)
Neque id molimur tam instrumentis quam experimentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:2)
Etenim experimentorum longe major est subtilitas quam sensus ipsius, licet instrumentis exquisitis adjuti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:3)
(de iis loquimur experimentis, quae ad intentionem ejus quod quaeritur perite et secundum artem excogitata et apposita sunt).
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:4)
sed eo rem deducimus, ut sensus tantum de experimento, experimentum de re judicet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:6)
Neque huic labori et inquisitioni ac mundanae perambulationi, ulla ingenii aut meditationis aut argumentationis substitutio aut compensatio sufficere potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION