라틴어 문장 검색

" Ne medicina quidem morbos insanabiles vincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 24:2)
Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et vino fulcire venas cadentes, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribusque laxare, nesciebant crurum vinculo brachiorumque latentem vim et in medio sedentem ad extrema revocare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 22:1)
Senectus enim insanabilis morbus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 27:4)
Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:1)
Non fuit haec ira sed maius malum et insanabile.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 28:4)
" Sic cui tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet, at talem dumtaxat, qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam, quae iam insanabilis est, nisi maius aliquid extimuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 230:1)
nam si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, eum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegravabit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 72:2)
Ille non saluti consuluit domini quem uidebat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.29)
nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere quae a te violata sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 303:2)
haec sunt, tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 58:1)
cuius insanabili pernicie quando nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 154:1)
laetari quod nihil tristius nec insanabilius esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 376:2)
nihil certe insanabile nec quod bello et armis persequendum esse censeatis commisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 451:1)
cum autem hic fervor concitatioque animi inveteraverit et tamquam in venis medullisque insederit, tum existet et morbus et aegrotatio et offensiones eae, quae sunt eis morbis aegrotationibusque contrariae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION