라틴어 문장 검색

sicut nec formosus, quia derivatum est a forma, ut a specie speciosus, ab odio odiosus, a genere generosus, ab scelere scelerosus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3592)
facies invisa pulchritudo Helenae odiosa, id est Helena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 60112)
aut quia novem sunt, quae odiosum fuerat commemorare per singula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6712)
invisum hoc detrude caput sub tartara telo invisum quidem est hoc et odiosum caput, verum misericordiae genus est, si me etiam iratus interimas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4941)
"Iam dudum me Octavi nostri acriter angit et remordet oratio, qua in te invectus obiurgavit neglegentiae, ut me dissimulanter gravius argueret inscientiae."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:2)
Quod autem erat sensu comprensum id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut convelli ratione non posset scientiam, sin aliter inscientiam nominabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 52:8)
sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:1)
odiosum sane genus hominum officia exprobrantium, quae meminisse debet is, in quem collata sunt, non commemorare qui contulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 91:3)
Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:6)
O admirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disserendi!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 55:1)
quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 60:1)
nam cum expectant et avent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 71:4)
at deo ne excusatio quidem est inscientiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:3)
Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et magnitudine animi facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:1)
In liberis vero populis et in iuris aequabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi, quae dicitur, ne, si irascamur aut intempestive accedentibus aut impudenter rogantibus, in morositatem inutilem et odiosam incidamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION