라틴어 문장 검색

Ex reo (reos appello, quorum res est), quae significent bonum virum, quae liberalem, quae calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant contra falsam criminationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 321:2)
Et cum sint populares multi variique lapsus, vitanda est acclamatio adversa populi, quae aut orationis peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter, si turpiter, si sordide, si quo animi vitio dictum esse aliquid videtur, aut hominum offensione vel invidia, quae aut iusta est aut ex criminatione atque fama, aut res si displicet, aut si est in aliquo motu suae cupiditatis aut metus multitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:1)
P. Aut iure factum depellendi aut ulciscendi doloris gratia aut pietatis aut pudicitiae aut religionis aut patriae nomine aut denique necessitate inscitia casu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 2:5)
ego vero neglecta barbarorum inscitia persequar;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 3 1:9)
Eruci criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:2)
adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 2:5)
Cum maiores ita constituerint ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam dicere intellegis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:2)
auri navem evertat gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장5)
stat contra ratio et secretam garrit in aurem, ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo, publica lex hominum naturaque continet hoc fas, ut teneat vetitos inscitia debilis actus, diluis elleborum certo conpescere puncto nescius examen:
(페르시우스, 풍자, satire 546)
Verum si idem vobis prodest, vos non facere inscitia est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8120)
O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 156)
"Namque inscitia est, Adversum stimulum calces?"
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 266)
at vos seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat indomita cervice feros, ubicumque locorum vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 319)
sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:17)
nos expulit ille, illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, postremum expellet certe vivacior heres.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION