라틴어 문장 검색

"De consiliis, quod diu tractaveris, id puta rectissimum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 95:6)
tamen quia dominus Melibeus de prædictis mecum tractabit, nec meo consilio ad iniquum præceptum recurrere valebit, ideo consulovobis, ut de illo non diffidatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 297:3)
Hijs itaque tractatis, in continenti convocaverunt amicos fideles, agnatosquoque atque cognatos probatos ac fideles inventos;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 301:1)
nam volebat cum medicis de convalescentiafiliæ suæ tractare, atque de præceptis illis faciendiscum magna deliberatione et diligenti provisione cogitare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 305:8)
sed hic non debet tractari de judicio divinonec de juris rigore, sed potius de pacis et concordiæ benignitate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 314:3)
Nunc accedamus ad secundam causam proposita nostre congregationis, scilicet ad tractandum de reffectione spirituali, quam hic afratribus cum devocione recipere consuevimus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 23:1)
Sapiens enim cum illud divinum inquirit, absolvit animam suam corpore, et ejus ablegat contubernium, cum illam veri tractat scientiam, quam velut nudam sibi et apertam desiderat demonstrari;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:6)
Δ), hoc est, malos autem in medium inseruit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:6)
Evangelium legitur, virtus exit de sermone coelesti, tractat Sacerdos in Ecclesia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:16)
Cum autem commodis intervallata temporibus, convivia longa et noxia coeperint apparari, vel distributio sollemnium sportularum, anxia deliberatione tractatur, an exceptis his quibus debetur, peregrinum invitari conveniet, et si digesto plene consilio, id placuerit fieri, is adhibetur qui pro domibus excubat aurigarum, aut artem tesserariam profitetur, aut secretiora quaedam se nosse confingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 14:1)
Habita igitur deliberatione multiplici, id potissimum tractabatur, quo commento Silvanus gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 21:1)
Sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam tractans (ut ostendit orationum epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta) et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 7:1)
Qui proditoris metuens crimen, impendioque sollicitus, ne transitione perfugae uxor eius superesse doceretur et tractari piissime, per simulationem matrimonium alterius splendidae virginis affectavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 6:1)
Et quia sollicitus Caesar, quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, attente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 6:1)
Utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus corrogatis, petere (siquid in promptu esset) edixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION