라틴어 문장 검색

Numquid dubium est, quin certius robur sit quod non vincitur quam quod non lacessitus cum dubiae sint vires inexpertae, at merito certissima firmitas habeatur, quae omnis incursus respuit ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 13:1)
Fert humana natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert impios.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 170:1)
Magis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae cervici iugum.
(세네카, De Providentia, book 1 43:1)
quod apparet in illa legitimum est, quod latet insidiosum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.23)
aut experta iuras aut inexperta peieras;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.10)
hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:13)
nitet insidiosa superbum effigies vivitque anima pereunte venustas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium5)
qui cum nimiis laudibus bona patroni ut cetera scilicet inexpertus efferret:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 6:2)
iam iamque dolos aperire parantem virginea levitate fugit prohibetque fateri, sic sub matre Rhea iuvenis regnator Olympi oscula securae dabat insidiosa sorori frater adhuc, medii donec reverentia cessit sanguinis et versos germana expavit amores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권241)
noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis inexpertam
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr22)
hinc fessos penitus subrepsit in artus insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici31)
nunc cuncta veris frondibus annuis crinitur arbos, nunc volucrum novi questus inexpertumque carmen, quod tacita statuere bruma.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum3)
"cernis inexperto rorantes sanguine ventos, et plumis stillare diem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권204)
sic ignea lora cum daret et rapido Sol natum imponeret axi, gaudentem lacrimans astra insidiosa docebat nolentesque teri zonas mediamque polorum temperiem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권119)
"hunc toto capies pro corpore crinem, comere quem frustra me dedignante solebas, huic dabis exsequias, atque inter iusta memento, ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis dilectosque canes ullis agat amplius antris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권388)

SEARCH

MENU NAVIGATION