라틴어 문장 검색

Ipse Paris, dearum litigantium iudex, si hanc in compa ratione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:7)
Illae timore posito certatim adnatant Lignumque supera turba petulans insilit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.7)
Nam fodere terram quod vides cotidie Aprum insidiosum, quercum vult evertere, Ut nostram in plano facile progeniem opprimat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.7)
Aesopo quidam petulans lapidem impegerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et petulans.2)
Eunuchus litigabat cum quodam improbo, Qui super obscena dicta et petulans iurgium Damnum insectatus est amissi corporis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Eunuchus ad improbum.1)
me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interrogationis involveram.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 7:4)
Ex quibus tamen si non nulla tibi petulantiora paulo videbuntur, erit eruditionis tuae cogitare summos illos et gravissimos viros qui talia scripserunt non modo lascivia rerum, sed ne verbis quidem nudis abstinuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 4:1)
Quia nequaquam me ut inexspectatum festivumve delectat, si quid molle a cinaedo, petulans a scurra, stultum a morione profertur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 2:4)
Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras Venit et in viridi garrula sedit humo, Terque bovis niveae petulanti pectora rostro Fodit et albentis abstulit ore iubas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 510)
scilicet ex illo sollemnia more theatra nunc quoque formosis insidiosa manent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:85)
si doctus videare rudi, petulansve pudenti, diffidet miserae protinus illa sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:573)
perstat enim fortuna tenax, votisque malignum opponit nostris insidiosa pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 65)
dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas instimulat fictis insidiosa sonis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권327)
Tacito tantummodo victa pudore insidiosa malo cum coniuge limina fugit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:17)
tutus eo monitisque simul caelestibus intrat ille domum Circes, et ad insidiosa vocatus pocula, conantem virga mulcere capillos reppulit et stricto pavidam deterruit ense.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION