라틴어 문장 검색

praetura deinde functus, cum exitu anni discordia inter triumuiros orta esset, retentis ultra iustum tempus insignibus L. Antonium consulem triumuiri fratrem ad Perusiam secutus, deditione a ceteris facta, solus permansit in partibus ac primo Praeneste, inde Neapolim euasit seruisque ad pilleum frustra uocatis in Siciliam profugit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 4장 2:1)
dedicauit et Concordiae aedem, item Pollucis et Castoris suo fratrisque nomine de manubiis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:5)
datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 2:2)
Et tribus quidem, uerum mediocribus proelis apud Alpes circaque Placentiam et ad Castoris, quod loco nomen est, uicit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 2:1)
Iam que, qui Dareum vehebant equi, confossi hastis et dolore efferati iugum quatere et regem curru excutere coeperant, cum ille veritus, ne vivus veniret in hostium potestatem, desilit et in equum, qui ad hoc ipsum sequebatur, inponitur insignibus quoque imperii, ne fugam proderent, indecore abiectis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 13:1)
Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 5:1)
Hi tum caelum illi aperiebant Herculemque et Patrem Liberum et cum Polluce Castorem novo numini cessuros esse iactabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 10:1)
oraque Thessalico melior contundere freno vectorem pavidae Castor dum quaereret Helles,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 452:1)
nec minus Orphea tristis cervice tuaque, Aeacide, et gemino coniunx a Castore pendet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 449:1)
Castor prius ibat in ictus nescius;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 201:1)
tum Castor Ityn, qua caerulus ambit balteus et gemini committunt ora dracones,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 203:1)
illam vix gemino maerens cum Castore Pollux erigit haerentem compressaque colla trahentem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 351:1)
at tibi Pollux stirpe pares Castorque manent, at cetera divum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 704:2)
flet pius Aeacides, maerent Poeantia corda, ingemit et dulci frater cum Castore Pollux.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 762:1)
illius excelsum ramis caput armaque Castor implicat et viridi conectit tempora lauro
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 351:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION