라틴어 문장 검색

Tremuit perterritus aether planctibus insolitis, confusaque regia caeli.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:12)
Cum apud centumviros diceret graviter et lente - hoc enim illi actionis genus erat -, audit ex proximo immodicum insolitumque clamorem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 10:3)
mancipatum - ita vulgo ex moribus hominis loquebantur - foeda et insolita parentibus indulgentiae simulatione captabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 2:2)
"cur huic genus acre leonum praebent insolitas ad iuga curva iubas?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권140)
Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem, perdendum est mortale genus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 25:3)
Sed labor insolitus iam me lassavit, et ecce opportuna sua blanditur populus umbra, datque torum caespes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:13)
Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1427)
oblitusque mei ductaeque per otia vitae insolita cepi temporis arma manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1055)
hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata levo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1058)
inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, non invisa tibi pars ego saepe fui, quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis, quique prius mollem vacuamque laboribus egi in studiis vitam Pieridumque choro, nunc procul a patria Getieis circumsonor armis multa prius pelago multaque passus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 32)
Hoc in rerum prospectu legatorum actio insolitum obtinet pondus ad internationales processus promovendos, ut graviora vitentur, omnes comprehensura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:10)
"haudquaquam tibi gloria haec est insolita aut nova, calcare fremitum maris prona et flumina sistere."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.16)
insolitum leti poscunt genus et nova poenae inventa, exemplo quo trepident alii.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.20)
insolitis dapibus crudescit guttur, et ossa conliquefacta vorans revomit quas hauserat offas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1108)
hinc Tusco claudimur amni, hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION