라틴어 문장 검색

tempus tamen obvia magni fors dedit auxilii, videt alto ex aethere elusa moenia et insomni vallum statione teneri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권32)
traxerat insomnis cithara ludoque suprema sidera iam nullos visurus Ialmenus ortus, Sidonium paeana canens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권128)
ita ut medio saepe tempore noctis in quaestionem ueniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat uespertinum, an iam aduenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:12)
Regiones autem, quas debent spectare aedes sacrae deorum inmortalium, sic erunt constituendae, uti, si nulla ratio inpedierit liberaque fuerit potestas, aedis signumque, quod erit in cella conlocatum, spectet ad vespertinam caeli regionem, uti, qui adierint ad aram immolantes aut sacrificia facientes, spectent ad partem caeli orientis et simulacrum, quod erit in aede, et ita vota suscipientes contueantur aedem et orientem caelum ipsaque simulacra videantur exaudientia contueri supplicantes et sacrificantes, quod aras omnes deorum necesse esse videatur ad orientem spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 5장1)
hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum spectent, ideo quod vespertino lumine opus est uti, praeterea quod etiam sol occidens adversus habens splendorem, calorem remittens efficit vespertino tempore regionem tepidiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION