라틴어 문장 검색

Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:12)
O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens, insperata tuae cum veniet pluma superbiae et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae, nunc et qui color est puniceae flore prior rosae mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam, dices "heu," quotiens te speculo videris alterum, "quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, vel cur his animis incolumes non redeunt genae?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 101)
magnus ille obsessorum animus, qui scit non esse elusam, cui mors aperta est, et in libertatis expirat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:4)
Sententiae quas optime Pollio Asinius albas uocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes, sed uocales et splendidae.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:13)
gradus a magnis ad maiora fit, et spes improbissimas complectuntur insperata adsecuti;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 8:5)
numquid aut tam magnis aut tam insperatis aut tam universis quam Seianus ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 107:1)
sed quia interdum etsi non per foederum veritatem, saltim per indutiarum imaginem quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet, impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias, sciens tibi in animis obsessorum civium illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis invidiam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Calminio suo salutem 2:1)
tandem insperatus nuda de plebe Laeonum prosilit Aleidamas, mirantur Dorica regum agmina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권287)
At enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus iudicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, cum tanta saeculi vetustas et tot eius nativitates uno igni haurientur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:5)
securisque hostibus, qui se insperatos adesse confiderent, alleluiam tertio repetitam sacerdotes exclamabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:3)
et cum his quidem insperata pax erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 152:1)
tunc clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adiuvant militem suum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 261:2)
peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 381:3)
nihil tam inopinatum nec tam insperatum accidere potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 282:1)
Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res ducem M. Furium maximum imperatorum omnium legerant, tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato immensum gaudium fuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 260:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION