라틴어 문장 검색

Namque post chaos, ubi primum coepit confusa deformitas in rerum formas et in elementa enitescere, terraque adhuc humida substantia in molli atque instabili sede nutaret, convalescente paulatim aetherio calore atque inde seminibus in eam igneis defluentibus haec sidera edita esse creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:2)
Hos iam mota ducis vicinaque signa petentes Audax venali comitatur Curio lingua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:66)
nec ultra Instabiles Turonas circumsita castra coercent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:25)
Et Tyros instabilis, pretiosaque murice Sidon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:24)
Quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem, Instabili gressu metitur litora cornix.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:58)
motaque possunt Aequora subductis etiam concurrere ventis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:10)
Tum quoque Romanum solito violentius agmen Adgreditur, nullusque potest consistere miles, Instabilis, raptis etiam, quas calcat, arenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:33)
Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto Concretas pigro frigore ridet aquas, Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae Et madidis Helicen dissimulare comis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, III2)
Nec languet aequor, viva sed quies ponti Pictam phaselon adiuvante fert aura, Sicut puellae non amantis aestatem Mota salubre purpura venit frigus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX5)
Cunarum fueras motor, Charideme, mearum Et pueri custos adsiduusque comes.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIX1)
Nec timet aedilem moto spectare fritillo, Cum videat gelidos tam prope verna lacus:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, I2)
incertum instabile, unde est 'studia in contraria'. 'incertum' ergo aut temporale est, aut perpetuum epitheton vulgi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 391)
unde est 'motat latus'. simul ponitur secundum fabulam causa, quasi ex fulmine illic sit natum incendium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 57811)
motat movet;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5811)
'motat' frequenter movet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5813)

SEARCH

MENU NAVIGATION