라틴어 문장 검색

tam audaciter cum illo loquere quam tecum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 2:7)
Omnia, quae facienda erunt, audaciter facit et prompte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 31:7)
Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore, quo inperitorum verberant oculos, sed a vetere caeno, ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 31:3)
Dic, puer, quis patrem tuum occiderit, dic audaciter;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 2:1)
Quare audaciter licet profitearis summum bonum esse animi concordiam ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 42:3)
si tuto et securus scrutationem populo praebuerit, si nihil quisquam apud illum invenerit, quoi manus iniciat, audaciter et propalam erit dives.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 118:7)
dapibus expleto somnus meridianus saepe nullus, semper exiguus, quibus horis viro tabula cordi, tesseras colligit rapide, inspicit sollicite, volvit argute, mittit instanter, ioculanter compellat, patienter exspectat, in bonis iactibus tacet, in malis ridet, in neutris irascitur, in utrisque philosophatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 7:2)
sponsio impleta est, non exacte quidem, sed vel instanter.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 1:2)
At illa instantius obsecrans pro filia, quam oppido diligebat, nam et abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem obtinuit, ut ad languentem intraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.11)
Qui cum celebrato in Hibernia canonico pascha, ad suam insulam reuertisset, suoque monasterio catholicam temporis paschalis obseruantiam instantissime praedicaret, nec tamen perficere, quod conabatur, posset, contigit eum ante expletum anni circulum migrasse de saeculo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:6)
quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 308:1)
alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum affirmant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 635:2)
egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis, qui repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION