라틴어 문장 검색

Daedalus, ut fama est, fugiens Minoa regna, praepetibus pennis ausus se credere caelo, insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos, Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:1)
nunc grege de intacto septem mactare iuvencos praestiterit, totidem lectas de more bidentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:16)
] quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos constituit, frontique invergit vina sacerdos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:4)
mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:7)
Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:12)
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:1)
Non insueta gravis temptabunt pabula fetas, nec mala vicini pecoris contagia laedent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS35)
MenalcasCandidus insuetum miratur limen Olympi, sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS35)
Seminibus positis superest diducere terram saepius ad capita et duros iactare bidentis, aut presso exercere solum sub vomere et ipsa flectere luctantis inter vineta iuvencos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 16:1)
Iam nunc sollemnis ducere pompas ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos, vel scaena ut versis discedat frontibus utque purpurea intexti tollant aulaea Britanni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:13)
Sed siquem proles subito defecerit omnis, nec genus unde novae stirpis revocetur habebit, tempus et Arcadii memoranda inventa magistri pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis insincerus apes tulerit cruor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:1)
siquis infamem mihi nunc iuvencum dedat iratae, lacerare ferro et frangere enitar modo multum amati cornua monstri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2715)
est in iuvencis, est in equis patrum virtus neque inbellem feroces progenerant aquilae columbam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 46)
"iussas cum fide poenas luam, paratus expiare, seu poposceris centum iuvencos sive mendaci lyra voles sonare:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1716)
arborque pomis fertilis aureis extimuit manus insueta carpi fugitque in auras leviore ramo.
(세네카, 아가멤논 15:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION