라틴어 문장 검색

Et timore simul quia venisse in maiorem numerum copiae putabantur hostiles, egere nostri tune segnius, sed ubi animis in audaciam restitutis, armisque raptis inter tumultum, exercitus cantu concitus bucinarum, cum minaci murmure festinaret, eruptores perterriti reverterunt intacti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 9:2)
Et quoniam ignis auctus immaniter plerasque consumpsit, duodecim tantum modo naves potuerunt intactae servari, quae ut possint custodiri discretae sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 5:2)
Unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus impensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis, cuncta petebantur a Persis, ad usque Bithynos et litora Propontidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 24:1)
Et cum pugnari deciens expediret, ne horum quicquam dederetur, adulatorum globus instabat timido principi, Procopii metuendum subserens nomen, eumque affirmans, si redit cognito Iuliani interitu, cum intacto milite quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 10:1)
Consumpta hieme festinans ad Syriam Valens, iamque fines Bithynorum ingressus docetur relationibus ducum, gentem Gothorum, ea tempestate intactam, ideoque saevissimam, conspirantem in unum, ad pervadenda parari collimitia Thraciarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 11:2)
Immanis enim natio iam inde ab incunabulis primis varietate casuum imminuta, ita saepius adulescit, ut fuisse longis saeculis aestimetur intacta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 9:1)
Viator quidam ad citeriora festinans, cum clivum armato milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium, squalentem frutectis et sentibus, vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos, et ductus ad regem, arcano sermone solum quae viderat docet, ac retinetur intactus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 13:1)
Marco itidem moderante imperium, unum spirando vesania gentium dissonarum, post bellorum fragores immensos, post aerumnas urbium captarum et direptarum, et pessum datas copias, concitas probi rectoris interitu, partes earum exiguas reliquisset intactas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 13:1)
Nec quicquam nisi inaccessum et devium praeeuntibus eisdem mansit intactum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 7:1)
Nam et hominum et boum pestilentia tam inmane longe lateque grassata est, ut vix ulla pars totius regni Francorum ab hac peste inmunis atque intacta posset inveniri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:2)
Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:7)
Tamen monasteria sanctorum plurimorum diruta sunt, et multos Christianos captivos abduxerunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:7)
insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos;
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:5)
Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuntius et, cum se invicem sibi etiam tacente lingua conspectu mutuo corda nuntiant inpudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:10)
nam quae faciunt pudoris inmemores etiam feminis feminae iocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis sed omnino Christianis nec a mulieribus nuptis nec a virginibus sunt facienda nupturis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION